- TEMO
- TEMOVatroni, l. 6. de LL. a temendo, quod plaustrum teneat ac gubernet. Graece ῥυμὸς; in antiquis curribus duplex erat. Veteres enim, ut passim ex antiquis monumentis, nummis, annulis, videre est, quatuor equos sic iungebant, ut duplici temone equis interiectô, petpetuum iugum omnibus coniceretur. Tum nullus in quadtiga funalis equus fuit, sed omnes iugales, quotum duos sinistros remo unus interiectus continebat, duos dexteros alter temo. Donec Clisthenes Sicyonius rationem hanc immutavit et unô temone curtum fecit, ac mediis tantum duobus iugô iunctis, eis singulos adiunxit ex utraque parte lorô vinctos, uti videre est pluribus, apud Salmas. ad Solin. p. 897. Eius pars ima Buris, quod vide. Paxillô temonis (clavô scil. ligneô per medium temonem traiectô, cui vinculum adstrictum) iugum temoni in plaustro Gordii detraxisse Alexandrum M. cum alii gladiô nodum solvisse scribunt, tradit Plut. in eo, c. 8. In Cod. Theodos. Temonis onus, Necessitas, Temonaria functio, munus dicitur Temonariorum (quibus aurum tironum, i. e. adaeratio eorum et pretium solvebatur, quippe ad tironum praebitionem ptovinciae tenebantur) atque inter vilia munera reponitur, locis a Iac. Gothofredo indicatis ad leg. 7. de Tiron. ubi de vocis etymo coiecturam suam profert,
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.